monumenta.ch > Augustinus > sectio 1 > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 128, 7
Sed cum clamaveris hoc et dixeris, illi respondent: Si sic, non huc accedimus; si sic, non intramus in ipsam Ecclesiam. Veniant, intrent, audiant: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Etenim non potuerunt mihi: supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: hoc est, non potuerunt agere ut consentiam; fecerunt quod portem. Quam praeclare dictum est, quam optime significavit, Etenim non potuerunt mihi: supra dorsum meum fabricaverunt peccatores. Agunt nobiscum, primo ut consentiamus illis ad facta mala: si non consenserimus, Tolerate nos, dicunt. Ergo quia non potuisti mihi, ascende in dorsum meum; portare te habeo quousque veniat finis: sic enim mihi praeceptum est, ut fructum afferam cum tolerantia . Non te corrigo, tolero te: aut forte, cum tolero te, corrigis te. Si non te corrigis usque in finem, tolero te usque in finem; et usque in finem super dorsum meum eris, usque ad tempus. Numquid semper super dorsum meum eris? Veniet enim qui inde te excutiat: veniet tempus messis, veniet finis saeculi; immittet Deus messores. Messores autem Angeli sunt: separant malos de medio iustorum, sicut zizania a tritico; frumentum recondent in horreo, paleam autem comburent igni inexstinguibili. Portavi quousque potui, iam gaudens transeo in horreum Dei, et securus canto, Saepe expugnaverunt me a iuventute mea.